alium culpes, a vitiis similibus innocens esse cures; quod idem Gregorius confirmavit dicens: Qui alium arguit de peccatis, à peccatis debet esse alienus, exemplo Christi, qui mulierem in adulterio deprehensam absolvit, et liberavit a pessimis Judæis, qui accusabant et judicabant peccatricem, quum ipsimet scelerosissimi forent. Terreantur hic judices fornicarii, adulteri, avari, injusti, tam spirituales quam seculares, de quibus ait Salomo: Judi- Sapient. VI, 6–7. cium durissimum fiet his qui præsunt; et sequitur: quoniam potentes potenter tormenta patientur. Quartum Punctum. Requiras a te ipso intra te, quis es qui dicere velis, utrum bene doctus vel indoctus; etiam quod dicere velis bene sapias, alioquin bene dicere non valeres. Nam quidam sapiens interrogatus, quomodo optime posset dicere, respondit: Si tantummodo dixeris quod bene scieris. Et Jesus Sidrach: Si est tibi in- Ecclesiasticus V,14. tellectus, responde proximo tuo: sin autem, sit manus 1 tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Quintum Punctum. Requiras, quis erit effectus tuæ locutionis; nam quædam ab initio videntur bona, quæ malum effectum habent. Quæritur non solum principium; sed etiam finem et effectum requirere debes. Unde Pamphilus dixit: Principium finemque simul prudentia spectat. Rerum finis habet crimen et omne decus. Verbi principium, finem quoque conspice verbi, Ut possis melius præmeditata loqui3. Si autem verbum, quod dicere velis, dubium appareat, utrum bonum effectum habiturum sit an non, silere debes potius quam dicere. 1) C: sit tibi magnus obtura; D: Si tibi magnus obtura. 2) E: quærere. 3) ABCDE: Principium finem spectat prudentia rerum: Finis principium habet omne decus. Verbi principium finem circumspice verbi. Ut melius possis præmeditate loqui. Pamphilus, De Amore. Paris. 1510, 4.; f. cIIII. sciplina Clericalis VI, 12. Petr. Alfons, Di- Nam dixit Petrus Alfonsius, qui fuit optimus philosophus: Si dicere metuas, unde poeniteas, semper est melius non, quam sic." Sapienti enim magis expedit tacere pro se, quam loqui contra se, quia paucos vel neminem tacendo, multos loquendo circumventos vidimus, quod pulchre voluit qui ait: (Dionys. Cato, De Moribus L. I, dist. 12). Horat., Epist. Cicero, De Offic. Nil tacuisse nocet, nocet esse sæpe locutum. Verba enim sagittis sunt quasi similia: facile dimittuntur, difficile retrahuntur; quare dici consuevit: Evolat, emissum semel1, irrevocabile verbum. Hoc vult Aristoteles dicens: Quod semel dictum est, amplius resumi non potest. Ergo in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut et in factis dubiis melius est non facere, quam facere, ut ait Tullius dicens: Bene præceperunt, qui vetant agere, quod dubites æquum an iniquum sit. Aequitas enim per se lucet, dubitatio autem significationem continet injuriæ. Et alius dixit: Si quid dubites, ne feceris. Certe omne judicium, quod dubitatum fuerit, fugito. Ad intelligentiam et expositionem hujus dictionis Quis multa notari possent; sed ista quinque puncta, superius posita, brevitatis causa tibi sufficiant. Ecclesiasticus II. SEQUITUR DE QUID LOQUERIS. Prædictis notatis diligenterque cognitis super hac dictione Quis, sequitur videre aliqua, expositionis causa, super hac dictione Quid; et habet decem puncta. Primum Punctum. Requirere debes inprimis, utrum verum vel falsum. Ait enim Jesus Sidrach: Ante 1) Semel C; om. ABDE. V. supra p. LVIII. 2) ABCDEGH. omnia opera tua verbum verum præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile. Super omnia enim ve Moribus. XIV, 6. XX, 27. Cleric. IV, 13. Cassiodor., Var. L. ritas est colenda, quæ sola deo homines proximos facit, Martin Dum, De quum ipse Deus veritas sit, ipsomet hoc testante, quum dixit: Ego sum via, veritas et vita. Si ergo loqui debeas, Evang. sec. Joann. veritatem omni modo dicas, mendacio doloso1 penitus fugato. Unde propheta: Os justi meditabitur sapien- Psalm. XXXVI, 30. tiam, lingua ejus loquetur judicium, id est veritatem vel sententiam veram. Unde Salomo in Ecclesiastico: Po- Ecclesiasticus tius diligendus est fur, quam assiduus in mendacio. Et alius dixit: Acquiesce veritati sive a te prolata sive tibi Petr. Alfons., Disc. oblatæ. Et etiam Cassiodorus: Pessima consuetudo est despicere veritatem" puram, in qua nihil immisceatur falsitatis, nam ut idem ait: Bonum est verum, si non Ibid. III, 7. aliquid immisceatur adversum. Idem intelligo etiam de simplici veritate; ait enim Seneca: Oratio ejus, qui veritati operam dat, incomposita et simplex esse debet. Ita ergo veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat pondus. jurisjurandi, et nihil intersit inter tuam simplicem assertionem et jusjurandum. Nam ut ait Seneca: Dictum, quod non habet sine jurejurando pondus, ejus quoque jurisjurandi pondus vile est. Et iterum idem dixit in libro De Forma Honestæ Vitæ: Nihil tibi intersit, an affirmes, an jures. De religione et fide scias agi, ubicunque de veritate tractatur. Nam etsi jurejurando Deus non invocetur 3 et invocatus non sit testis, tamen non transeas veritatem, nec justitiæ transsilias legem. Quod si aliquando cogaris uti mendacio, utere non ad falsitatem, sed ad veri custodiam. Et si contigerit fidelitatem mendacio redimere, non mentieris sed potius excusabis 5, quia tibi honesta causa est; justus autem secreta non prodit tacenda enim tacet, loquenda loquitur; atque ita apta illi pax est et secura tranquillitas". Veritatem ergo puram dicas et simplicem, et Deum roga, ut verba men 4 1) CD: mendacia dolosa. 2) I votum. 3) ABCDE: invocatur. 4) ABCDE; I: contigerit. 5) GHI; ABCDE: excusaberis. 6) ABCDE. 7) ABCDE: atque illa pax est secreta tranquillitas. Martin Dumiens., Formula Honesto Vitæ, s. De IV Virtutibus Cardi nalibus. Salom., Prov. Cor. XIII, 8. dacii longe a te faciat. Nam et Salomo rogavit Deum dicens: Duo rogavi te, Domine, ne deneges mihi antequam moriar: vanitatem et verba mendacii longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi, ne compulsus egestate furer, et perjurem nomen Dei mei." Et sicut non debes loqui nisi veritatem, ita nec facere. Dixit Paul., Ep. II ad enim beatus Paulus in Epistola secunda ad Corinthios: Non enim possumus adversus veritatem loqui, sed pro veritate." Et talem veritatem dicas, quæ tibi credatur, alioquin pro mendacio reputatur; sicut e converso vicem veri obtinet, quod falso creditur, et ideo dixi supra: dolode Fide, Spe et Ca- sum mendacium penitus fugato. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum, quod putat verum; quia, quantum in ipso est, non fallit, sed ipse fallitur. Econtra mentitur, qui dicit verum, quod putat falsum. Nec est liber a mendacio, qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate3 mentitur, ut beatus Augustinus dicit. Unde mens contraria verbis mendax est et pestifera, ut Esopus Moraliza- testatur Aesopus: tus, 1489, 4; f. a IIII recto. Augustin., Enchir. ritate, c. XVIII. Sallust., Catil. c. X. 2 Omne genus pestis superat mens dissona verbis; qua quidem peste multi laborant dignitatum cupidi, quod præclare dicit Salustius: Ambitio multos mortales falsos fieri coegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingna promptum habere. 5 Secundum Punctum. Tu requiras, quid dicere vis, utrum sit utile, grave et profitabile, aut sit vanum et inane. Verba enim utilia et virtuosa et profitabilia semper dicere debemus, inania vero penitus silere. Ait enim Martin. Dum., De Seneca De Forma Honestæ Vitæ: Sermo quoque tuus non sit inanis, sed aut consoletur, aut doceat, aut præcipiat, aut moneat. Et Paulus in Epistola ad Timotheum dixit: Profana et vaniloquia evita. IV Virtutibus. Paul., Ep. II ad 1) Duo FGHI; om. ABCDE. 2) ABCDE: dicit esse. 3) 1; ABCDE: veritatem. 4) ACD: multum. 5) ABCDE: subire. Nam quod Tertium Punctum. Requiras an dicas, quod rationabile sit, an irrationabile. Rationabilia verba sunt semper dicenda; irrationabilia vero sunt tacenda. ratione caret, non potest esse diuturnum. rationem secum portat, totum mundum vincit. ptum est: Si vis vincere totum mundum, te tioni. Ratione enim munienda est adolescentia; et etiam Unde scri subjice ra- Seneca, Epist. XXXVII § 4. IV, 27, 58. dici consuevit: Bene adhibita ratio cernit, quid opti- Cicero, Disp. Tusc. mum sit, neglecta vero multis implicatur erroribus. 2 Quartum Punctum. Requiras utrum dicas quid asperum vel durum, aut quid molle, dulce vel suave. Dulcia enim verba sunt proferenda, contraria vero tacenda et penitus omittenda. Dixit enim Jesus Sidrach: Tibiæ Ecclesiasticus et psalterium suavem faciunt melodiam, super utraque autem lingua suavis. Et iterum idem dixit: Verbum Ibid. VI, 5. dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos. dici consuevit: Silva tenet leporem, sapientis lingua leporem. Et Pamphilus: Excitat et nutrit facundia dulcis amorem. Unde et Mollia etiam verba et non dura dicenda sunt. Ait enim XL, 21. Pamphilus, De Salom., Prov. Salomo: Mollis sermo' frangit iram, sermo quoque durus suscitat furorem. Hoc idem Tullius præclare Cic., De Offic. II, 14, 48. dicit: Non facile dictu est, quantopere conciliet + animos comitas affabilitasque sermonis. Quintum Punctum. Requiras an dicas quid pulchrum et honestum, an turpe vel malum; nam pulchra et honesta Cor. XV, 33. verba dicenda sunt, turpibus et malis dimissis. Ait enim Paul., Ep. I ad beatus Paulus in Epistola prima ad Corinthios: Nolite seduci; corrumpunt bonos mores colloquia mala. Et alibi idem dixit in Epistola ad Ephesios: Omnis sermo malus Id. Ep. ad Eph. de ore vestro non procedat. Et iterum in eadam epi- Ibid. V, 4 & 3. 1) F; ABCDE: enim. 2) GI; ABCDE: opportunum. 3) ABCDEF; GHI: responsio. 4) ABCDE: conciliat. IV, 29. |