De imitatione Christi: libri quatuor

Front Cover
Williams et Norgate, 1848 - 266 pages
 

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 224 - Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
Page 130 - Quaere semper inferiorem loHi? cum et omnibus subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce, talis homo ingreditur fines pacis et quietis.
Page 217 - Dixisti enim, et facta sunt omnia, et hoc factum est, quod ipse jussisti. 5: Mira res et fide digna, ac humanum vincens intellectum, quod tu, Domine Deus meus, verus Deus et homo, sub modica specie panis et vini integer contineris, et sine consumtione a sumente manducaris.
Page 16 - Si omni anno unum vitium extirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo e contrario sœpe sentimus, ut meliores et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus, quam post multos annos professionis. Fervor et profcctus quotidie deberet crescere ; sed nunc pro magno videtur, si quis primi fervoris partem posset retinere.
Page 2 - Quid prodest tibi, alta de Trinitate disputare, si careas humilitate, unde displiceas Trinitati? Vere, alta verba non faciunt sanctum et justum, sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem, quam scire ejus definitionem.
Page 29 - Variis tamen modis contingit desertio propositi nostri; et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Justorum propositum, in gratia Dei potius, quam in propria sapientia pendet: in quo et semper confidunt, quidquid arripiunt Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec est in homine via ejus.
Page 80 - Et nonnumquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis et adversitatis ob amorem conformitatis crucis Christi: ut se sine dolore et tribulatione esse non vellet^ quoniam tanto se acceptiorem Deo credit: quanto plura et graviora pro eo perferre potuerit.
Page 180 - Ibi voluntas tua, una semper mecum, nil cupiet extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo impediet, nibil obviabit: sed cuncta desiderata simul erunt praesentia, totumque affectum tuum reficient et adimplebunt usque ad summum.
Page 5 - Gui aeternum verbum loquitur, a multis opinionibus expeditur. Ex uno verbo omnia, et unum loquuntur omnia; et hoc est principium, quod et loquitur nobis.
Page 102 - Nam si te ipsum in aliquo quœris, statim in te deficis et arescis. Omnia ergo ad Me principaliter referas, quia Ego sum Qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia ; et ideo ad Me, tanquam ad suam originem, cuneta sunt reducenda.

Bibliographic information