Q. Orazio Flacco: Le odi (libri III e IV)

Front Cover
G. B. Paravia & c., 1928 - 290 pages
 

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 148 - cervi, luporum praeda rapacium, 50 sectamur ultro, quos opimus fallere et effugere est triumphus. gens, quae cremato fortis ab Ilio iactata Tuscis aequoribus sacra natosque maturosque patres 55 pertulit Ausonias ad urbes, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedes, ab ipso ducit opes animumque ferro.
Page 164 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Page 282 - Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.
Page 173 - Sthenelusvc solus 20 dicenda Musis proelia ; non ferox Hector vel acer Deiphobus graves excepit ictus pro pudicis coniugibus puerisque primus. vixere fortes ante Agamemnona multi ; sed omnes illacrimabiles urgentur ignotique longa nocte, carent quia vate sacro.
Page 38 - Fertur pudicae coniugis osculum Parvosque natos ut capitis minor Ab se removisse et virilem Torvus humi posuisse voltum, Donec labantes consilio patres 45 Firmaret auctor numquam alias dato, Interque maerentes amicos Egregius properaret exsul.
Page 52 - donee non alia magis arsisti neque erat Lydia post Chloen, multi Lydia nominis Romana vigui clarior Ilia." me nunc Thraessa Chloe regit, dulcis docta modos et citharae sciens, pro qua non metuam mori, si parcent animae fata superstiti. "me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti, pro quo bis patiar mori, si parcent puero fata superstiti.
Page 75 - Alyattei campis continuem. multa petentibus desunt multa: bene est, cui deus obtulit parca quod satis est manu.
Page 162 - Noctilucam, prosperam frugum celeremque pronos volvere menses. 40 nupta iam dices : ' ego dis amicum, saeculo festas referente luces, reddidi carmen docilis modorum vatis Horati.' VII. Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae ; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 ducere nuda choros, immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem, frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura,...
Page 122 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Page 102 - Vixi puellis nuper idoneus et militavi non sine gloria; nunc arma defunctumque bello barbiton hie paries habebit, laevum marinae qui Veneris latus custodit.

Bibliographic information