Studii di antichità e mitologia

Front Cover
U. Hoepli, 1896 - 241 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 71 - Cumaei venit iam carminis aetas. magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. 5 iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna, iam nova progenies caelo demittitur alto. tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina. tuus iam regnat Apollo.
Page 92 - Inde est, quod Romani celatum esse voluerunt, in cuius dei tutela urbs Roma sit, et iure pontificum cautum est, ne suis nominibus dii Romani adpellarentur, ne exaugurari possint; et in Capitolio fuit clypeus consecratus cui inscriptum erat : Genio urbis Romae sive mas sive femina...
Page 81 - Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, qui tum efficitur cum solis et lunae et quinque errantium ad eandem inter se comparationem confectis omnium spatiis est facta conversio.
Page 15 - Liberum etAriadnen spectatos Romae in aede Cereris tragoedum et puerum in Apollinis, cuius tabulae gratia interiit pictoris inscitia, cui tergendam eam mandaverat M. lunius praetor sub die ludorum Apollinarium. spectata est et in aede Fidei in Capitolio senis cum lyra puerum docentis.
Page 57 - ... animi venere Deci Brutique secures, vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus, arma resurgentis portans victricia Troiae : felix terra tuos cepit...
Page 63 - Iugurtha vias ! Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius Una decem vicit missa sagitta rates. Bella satis cecini : citharam iam poscit Apollo Victor et ad placidos exuit arma choros.
Page 145 - Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur testabilisque una omnium feminarum ut sit datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae; contrarium est in duodecim tabulis scriptum: Inprobus intestabilisque esto.
Page 224 - Postquam caerulei sinuosa volumina monstri, Terrigenam Pythona, Deus septem orbibus atris Amplexum Delphos, squamisque annosa terentem Robora, Castaliis dum fontibus ore trisulco Fusus hiat, nigro sitiens alimenta veneno, Perculit, absumptis numerosa in vulnera telis, Cyrrhaeique dedit centum per jugera campi Vix tandem explicitum, nova deinde piacula caedi Perquirens , nostri tecta haud opulenta Crotopi Attigit...
Page 169 - Igitur a foro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus, ut magnam Herculis aram amplecteretur ; inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres...

Bibliographic information