Fastorum Libri sex

Front Cover
G. Reimer, 1841 - 320 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 157 - ... coniugiique rudem. est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo et nomen magno perdit in amne minor : illic purpurea canus cum veste sacerdos 340 Almonis dominam sacraque lavit aquis.
Page 80 - dixit " veniam vos datis, ipsa nego." Nec mora, celato fixit sua pectora ferro, Et cadit in patrios sanguinolenta pedes. Tunc quoque, iam moriens, ne non procumbat honeste, Respicit. haec etiam cura cadentis erat. Ecce super corpus, communia damna gementes, Obliti decoris, virque paterque iacent.
Page 33 - ... mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci omne solum lustrant idque piamen habent, aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, tune cum ferales praeteriere dies.
Page 170 - Illa negat. Simularat anum, mitraque capillos presserat. Instanti talia dicta refert : 'Sospes eas semperque parens ! Mihi filia rapta est. Heu, melior quanto sors tua sorte mea est!
Page ccxciv - Vix, ultra quo iam progrediatur, habet. Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis, Dum populus pauper, dum nova Roma fuit, Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, Et dabat exiguum fluminis ulva torum. 200 luppiter angusta vix totus stabat in aede, Inque lovis dextra fictile fulmen erat.
Page 163 - Trinacris, a positu nomen adepta loci: Grata domus Cereri. multas ea possidet urbes, In quibus est culto fertilis Henna solo.
Page cclxxxiii - Huic tibi devoto numine dexter ades. Sacra recognosces Annalibus eruta priscis ; Et quo sit merito quaeque notata dies.
Page 42 - Veientibus arvis ter centum Fabii ter cecidere duo. Una domus vires et onus susceperat urbis : sum•unt gentiles arma professa manus : egreditur castris miles generosus ab isdem, e quis dux fieri quilibet aptus erat.
Page 211 - Vere fruor semper ; semper nitidissimus annus : Arbor habet frondes, pabula semper humus. Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris ; Aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae. 210 Hunc meus implevit generoso flore maritus, Atque ait, Arbitrium tu, dea, floris habe.
Page 260 - ... esse diu stultus Vestae simulacra putavi, mox didici curvo nulla subesse tholo : ignis inextinctus templo celatur in illo, effigiem nullam Vesta nec ignis habet.

Bibliographic information