P. Virgilii Maronis Opera, Part 1 |
What people are saying - Write a review
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified
User Review - Flag as inappropriate
Forbirger vol. I (no Eneida)
Other editions - View all
Common terms and phrases
adnott alibi alii aliis Burm carmina causa censet Ceterum Codd coll Colum comparat cuius dicitur dictum docet eadem edit eius eodem esset Fast fere forma fuisse genus hanc haud raro Heins Heyn hinc huius hunc Iahn ibique igitur illa ille illo imprimis inde infra ipsa ipso Italia iubet lectionem legitur loci locis locum locus Lucan Lucr magis mihi minus neque nihil nomen nunc omnino Ovid Plin poëta potest potius prae praeter primum Prop proprie quamquam quare quis quos quum ratione recte rerum saepe satis sensus Serv sint sive Stat supra tamen tantum tempore tempus terra Theocr tibi Tibull verba verbis verbum vere versus vide videtur VIII Virg Virgilii Virgilius Voss Wagn Wakef XVII XVIII
Popular passages
Page 138 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala — Dux ego vester eram — vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus ; Iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii ! ut me malus abstulit error ! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Page 373 - Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
Page 462 - His quidam signis atque haec exempla secuti Esse apibus partem divinae mentis et haustus 220 Aetherios dixere ; deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris caelumque profundum ; Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas...
Page 16 - Ante leves ergo pascentur in aethere cervi et freta destituent nudos in litore piscis, ante pererratis amborum finibus exsul aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim quam nostro illius labatur pectore voltus.
Page 248 - ... ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis. saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes; ruit arduus aether, et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit; implentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
Page 495 - Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda. 470 at cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum...
Page 70 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses, te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras, ille deum vitam accipiet, divisque videbit 15 permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Page 338 - Troia gens missa coloni 385 versibus incomptis ludunt risuque soluto, oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
Page 274 - Haemi pinguescere campos. scilicet et tempus veniet, cum finibus illis agricola, incurvo terram molitus aratro, exesa inveniet scabra robigine pila, aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis, grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
Page 302 - ... adde tot egregias urbes operumque laborem, 155 tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subterlabentia muros. an mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra ? anne lacus tantos ? te, Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?