De officiis

Front Cover
Harper, 1885 - 357 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 29 - Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia ; id autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae.
Page 66 - Princepsque omnium virtutum illa sapientia, quam <ro<f>(av Graeci vocant — prudentiam enim, quam Graeci <j>póvr)triv dicunt, aliam quandam intellegimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque scientia ; illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum et humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos ; ea si máxima est, ut est certe, necesse est, quod a communitate ducatur officium, id esse maximum.
Page 64 - Maior enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa deducitur. In quibus videndum est, non modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque sentiat atque etiam de qua causa quisque sentiat.
Page 11 - Sequemur igitur hoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus.
Page 50 - Sic enim est faciendum, ut contra universam naturam nihil contendamus, ea tarnen conservata propriam nostrain sequamur, ut, etiamsi sint alia graviora atque meliora, tarnen nos studia nostra nostrae naturae regula metiamur; ñeque enim attinet naturae repugnare nee quicquam sequi, quod assequi non queas.
Page 62 - At enim praetorem, Sophocle, decet non solum manus, sed etiam oculos abstinentes habere.
Page 14 - Nee vero ilia parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factis dictisque qui modus.
Page 142 - sed hic piscari nulli soient; itaque heri mirabar, quid acci60 dis s et.' Stomachari Canius; sed quid faceret? nondum enim C. Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas ; in quibus ipsis, cum ex eo quaereretur, quid esset dolus malus, respondebat: cum esset aliud simulatum, aliud actum.
Page 32 - Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat pugnatque non pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est ; non modo enim id virtutis non est, sed est potius immanitatis omnem humanitatem repellentis.
Page 40 - ... qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo evenit, ut alii -populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum.

Bibliographic information