Anthologia veterum latinorum epigrammatum et poematum, Volume 1

Front Cover
Heinrich Meyer
apud Gerhardum Fleischerum, 1835 - 454 pages
 

Other editions - View all

Popular passages

Page 186 - Hos ego versiculos feci, tulit alter honores : Sic vos non vobis nidificatis aves ; Sic vos non vobis vellera fertis oves ; Sic vos non vobis mellificatis apes ; Sic vos non vobis fertis aratra boves.
Page 172 - ... scire modumque, virtus divitiis pretium persolvere posse, virtus id dare quod re ipsa debetur honori, hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum, contra defensorem hominum morumque bonorum, hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum, commoda praeterea patriai prima putare, deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.
Page 222 - SOMNIA, quae mentes ludunt volitantibus umbris, non delubra deum nee ab aethere numina mittunt, sed sibi quisque facit. nam cum prostrata sopore urget membra quies et mens sine pondere ludit, quidquid luce fuit tenebris agit. oppida bello qui quatit et flammis miserandas eruit urbes, tela videt versasque acies et funera regum atque exundantes profuso sanguine campos.
Page 187 - Syronis eras, et pauper agelle, verum illi domino tu quoque divitiae, me tibi et hos una mecum quos semper amavi, si quid de patria tristius audiero, commendo, in primisque patrem. tu nunc eris illi Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.
Page 19 - Hunc: Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Arquitenens, Capricornus et urnam Qui tenet et Pisces, post sunt in partibus Austri Orion, Procyon, Lepus, ardens Sirius, Argo, 10 Hydrus, Chiron, Turibulum quoque Piscis et ingens.
Page 197 - Lydia" is common to both compositions. See Appendix, p. 532. Invideo vobis, agri : mea gaudia habetis, 20 et vobis nunc est mea quae fuit ante voluptas. at mihi tabescunt morientia membra dolore, et calor infuso decedit frigore mortis, quod mea non mecum domina est. non ulla puella doctior in terris fuit aut formosior ; ac si 25 fabula non vana est, tauro love digna vel auro (luppiter avertas aurem) mea sola puella est.
Page 64 - Desine plura, Hiems ; rerum tu prodigus, atrox, Et veniat cuculus, pastorum dulcis amicus. Collibus in nostris erumpant germina laeta, Pascua sint pecori, requies et dulcis in arvis, Et virides rami praestent umbracula fessis, Uberibus plenis veniantque ad mulctra capellae, Et volucres varia Phoebum sub voce salutent. Quapropter citius cuculus nunc ecce venito ! Tu iam, dulcis amor, cunctis gratissimus hospes, Omnia te expectant, pelagus, tellusque polusque, Salve, dulce decus, cuculus per saecula...
Page 221 - Cum fortuna manet, vultum servatis, amici; cum cecidit, turpi vertitis ora fuga. Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur, filius hic, nomen divitis ille tenet. Mox ubi ridendas inclusit pagina partes, vera redit facies, dum simulata perit...
Page 193 - ... ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem, ipsa sibi egregium facta decus parient. nos ea, quae tecum finxerunt carmina divi Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie, 60 si laudem adspirare humilis, si adire Cyrenas, si patrio Graios carmine adire sales possumus, optatis plus iam procedimus ipsis.
Page 200 - Maius erat, potuisse tarnen nee velle triumphos, Maior res magnis abstinuisse fuit. Maluit umbrosam quercum Nymphasque cadentes Paucaque pomosi iugera certa soli. 35 Pieridas Phoebumque colens in mollibus hortis, Sederat argutas garrulus inter aves. Marmora Maeonii vincunt monumenta libelli, Vivitur ingenio, cetera mortis erunt.

Bibliographic information