Page images
PDF
EPUB

Horat., Epist. 1, 2, 51-52.

Id., Carm. I, 4. 13-14.

Qui cupit aut metuit, juvat illum sic domus et res
Ut lippum pictæ tabulæ, fomenta podagram.

Pallida mors æquo pulsat pede pauperum tabernas
Regumque turres.

Cic., DeOff. I, 13,41.

III, 20, 1.

CAPITULUM XXXVIII.

De Officio Domini In Clientelis.

In clientelis officium sit domini primum necessaria Seneca, De Benefic. præbere, secundum operam1 exigere. Errat dominus, si existimat, servitutem in totum hominem descendere; pars enim melior ejus excepta est. 3 Corpora obnoxia sunt dominis, mens sui juris est, adeo libera et vaga, ut nec ab hoc carcere, cui inclusa est, possit teneri, quo minus impetu suo utatur, et ingentia agat, et in infinitum comes cœlestibus exeat. Ideo sic cum inferiore vivas, quemadmodum superiorem tecum velis vivere. Quotiens in mentem venerit quantum 4 tibi in servum liceat, veniat in mentem tantundem in te domino tuo licere. Familiaris autem domini officium est primum ad mores domini suos reducere, quem his verbis format poeta:

Seneca, Epist.

XLVII § 9-10.

Horat., Epist.
I, 18, 86-92.

Ibid. v. 94-95.

Ibid. v. 65--66.

Dulcis inexpertis cultura potentis amici;
Expertus metuit5. Tu, dum tua navis in alto est,
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes, tristemque jocosi,

[blocks in formation]

4) A om.

1) AB2: opera. 2) AB2: æstimat. 3) Om. A. 5) AB2: metuet. 6) AB2: cave. 7) A: unda. 8) BB: gnavumque.

Secundum officium est dignos domino commendare, in

dignos domino1 cavere. Unde poeta:

I, 18, 76-81.

Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox Horat., Epist.
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

Fallimur, et quondam non dignum tradimus: ergo
Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
Ut penitus notum, si tentent crimina, serves,
Tuterisque tuo fidentem præsidio.

Nam tua res agitur, paries quum proximus ardet,
Et neglecta solent incendia sumere vires.

Tertium officium est cohibere avaritiam et libidinem, unde idem poeta:

Non te semper inops agitet vexetque cupido.

Non ancilla tuum jecur ulceret ulla.

Quartum est abjicere elationem, juxta illud:

Nec tua laudabis studia, aut aliena reprendes.

[ocr errors][merged small][merged small]

Quintum est a querimoniis supersedere, unde idem poeta:

Coram rege suo de paupertate tacentes

Plus poscente ferent. Distat, sumasne pudenter
An rapias.

Nam tacitus pasci si posset corvus, haberet

Plus dapis et rixæ multo minus invidiæque.

Quare autem tam studiose sint hæc servanda, docet quum dicit:

Principibus placuisse viris, non ultima laus est.

1) B2: om. 2) Levibus AB; B2: lenibus. 3) AB: sunt.

Ibid. v. 84-85.

Hor., Ep. 1, 18, 98.

Ibid. v. 72.

Hor., Ep. I, 18, 39.

Ibid. v. 44-45.

Hor., Epist. I, 17, 43-45.

Ibid. v. 50-51.

Ibid. v. 35.

Lucan., Phars.
III, 152.

Juv., Sat. IX, 120.

Cicero, De Offic.
I, 20. 68.

CAPITULUM XXXIX.

De Officio Servi. De Peculio, Thesauro Et Ornatu.

Servi officium est quidquid ab eo exigitur complere,
nec aliqua gravari penuria. Verum est illud poetæ :
Non sibi, sed domino gravis est, quæ servis1 egestas.
Summopere autem caveat garrulitatem.

Nam lingua mali pars pessima servi est.
Talem autem, si fas est, eligat dominum, cui servire
non sit indecore; dignitate enim dominantium honestantur
obsequia servorum.

De peculio vero, thesauro et ornatu, quæ communi nomine divitiæ dicuntur, est illud Philosophi satis eleganter dictum: Nihil enim tam angusti animi tamque parvi quam Sen., Ep. V. § 5. amare divitias. Ideo magnus est, qui sic utitur auro ut fictilibus, nec minor ille, qui sic fictilibus ut auro 3. Nihil honestius magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas; si habeas1, ad liberalitatem conferre. Nimis enim illiberalis 5 videtur fuisse qui dixit: Ego spem pretio

Cicero, De Offic.

I, 20, 68.

Terent., Adelphi
II, 2 (4), 11.

Hor., Carm. 1, 4, 15.

Ibid. IV, 7, 17-18.

Ibid. 1, 9, 13.

Ibid. III, 29, 29-33.

non emo.

6

A cujus rei nimio desiderio his causis revocari debemus. Prima: quia brevis est vita.

8

Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam.
Quis scit, an adjiciant hodiernæ crastina summæ
Tempora di superi ?

Idcirco

Quid sit futurum cras, fuge quærere!

Prudens futuri temporis exitum

Caliginosa nocte premit deus

Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento

1) B2: servit. 2) A: indecori; B: indecorum; B2: indecens. 3) Ideo-auro om. B2. 4) A om. 5) A: liberalis. 6) A: revocare. 7) B2: addere. 8) AB2: vita.

[blocks in formation]

2

Ibid. II, 16, 25-33.

I, § 2.

In hoc quidem omnes fallimur, quod mortem1 pro- Seneca, Epist. spicimus: magna pars ejus jam præteriit; quidquid ætatis retro est, mors tenet. Ideo in animo fige, te sine intermissione quotidie mori.

Secunda causa: quia amor habendi divitias3 vir

tutes invertit, juxta illud:

Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui
Semper in augenda festinat et obruitur re.
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
Nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
Sed dicit avarus:

Unde habeas, quærit nemo, sed oportet habere.
Et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.
Nil satis est, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis.
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei.

Nil habet infelix paupertas durius in se
Quam quod ridiculos homines facit.

1) BB2: mortem non. 2) A: non. 3) BCD; A: pecunias; B2 om.

Horat., Epist.
I, 16, 67-68.

Ibid. I, 17, 9-10.

Juv., Sat. XIV, 207.

Hor., Serm. II, 5, 8.

Ibid. I, 1, 62.

Juvenal., Sat.
III, 143-44.

Ibid. v. 152-53.

Horat., Carm.
III, 24, 42-43.

Id., Ep. I, 6, 37.

Id., Serm. II, 3, 95-97.

Juvenal., Sat.
VI, 298-300.

Horat., Carm.

III, 6, 17-20.

Id., Epod. IV, 5–6.

Horat., Carm.
III, 24, 62-64.

Magnum pauperies opprobrium jubet
Quidvis et facere et pati.

Sed genus et formam regina pecunia donat.
Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
Divitiis parent; quas qui contraxerit, ille

Clarus erit, fortis, justus, sapiens, etiam rex.

Sed tamen hoc in contrarium cedet illis 2. Pro virtu-
tibus enim affert pecunia vitium et infamiam, quæ est
tertia causa contemnendi eam. Audi poetam:

Prima peregrinos obscoena pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt secula luxu
Divitiæ molles.

Fecunda culpæ secula nuptias

Primum inquinavere et genus et domos;
[Hoc fonte derivata clades

In patriam populumque fluxit].

Quod nobilitas nulla sit ex pecunia, monstrat qui dicit:
Licet superbus ambules pecunia,

Fortuna non mutat genus.

Quarta causa est: quia amorem habendi nullus satiat quæstus, nam

Crescunt divitiæ; tamen

Improbæ

Curtæ nescio quid semper abest rei.

[blocks in formation]

1) AB2: totum. 2) A: tedet illis; B: cedit illi; B2: dedit illi;

C: lor torne encontre.

« PreviousContinue »