Handbuch der Geschichte der Philosophie zum Gebrauche seiner Vorlesungen, Volume 2

Front Cover
J.E. von Seidel, 1823
 

Contents


Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 13 - Deus itaque est omne , quod vere est , quoniam ipse facit omnia , et fit in omnibus. Omne namque , quod intelligitur et sentitur, nihil aliud est, nisi non apparentis apparitio, occulti manifestatio , negati affirmatio...
Page 91 - Sed quia nos non scimus de Deo quid est, non est nobis per se nota, sed indiget demonstrari per ea quae sunt magis nota quoad nos et minus nota quoad naturam, scilicet per effectus.
Page 21 - Ergo, Domine, qui das fidei intellectum, da mihi ut, quantum scis expedire, intelligam quia es sicut credimus, et hoc es, quod credimus.
Page 22 - Quare si id, quo majus nequit cogitari, potest cogitari non esse : id ipsum, quo majus cogitari nequit, non est id quo majus cogitari nequit ; quod convenire non potest. Sic ergo vere est aliquid, quo majus cogitari non potest, ut nee cogitari possit non esse. Et hoc es tu, Domine Deus noster.
Page 11 - Quid est aliud de philosophia tractare, nisi verae religionis, qua summa et principalis omnium rerum causa, Deus, et humiliter colitur, et rationabiliter investigatur, regulas exponere ? Conficitur inde veram esse philosophiam veram religionem, conversimque veram religionem esse veram philosophiam».
Page 13 - Patet itaque quoniam priusquam fierent universa, erat in ratione summae naturae, quid aut qualia aut quomodo futura essent; quare cum ea, quae facta sunt, darum sit nihil fuisse antequam fierent quantum ad hoc, quia non erant quod nunc sunt, nee erat ex quo fierent: non tamen nihil erant quantum ad rationem facientis, per quam et secundum quam fierent.
Page 242 - Nova de universis philosophia in qua aristotelica methodo non per motum sed per lucem et lumina, ad primam causam ascenditur. Deinde propria Patricii methodo, tota in contemplationem venit Divinitas. Postremo methodo Platonica, rerum universitas a conditore Deo deducitur ». 245 Cfr.
Page 20 - Verius ergo per ipsum unum cuncta sunt, quam per plura, quae sine eo uno esse non possunt: ut vero plura per se invicem sint, nulla patitur ratio, quoniam irrationalis cogitatio est, ut aliqua res sit per illud cui dat esse: nam nee ipsa relativa sie sunt per se invicem.
Page 20 - At certe id, quo majus cogitari nequit, non potest esse, in intellectu solo. Si enim quo majus cogitari non potest, in solo intellectu foret, utique eo quo majus cogitari non potest, majus cogitare potest, sc. id, quod tale sit etiam in re. Existit ergo procul dubio aliquid, quo majus cogitari non valet, et in intellectu et in re.
Page 90 - Quamvis posset dici quod etiam ens est in rebus et in intellectu, sicut et verum; licet verum principaliter in intellectu, ens vero principaliter in rebus. Et hoc accidit propter hoc, quod verum et ens differunt ratione.

Bibliographic information